monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.320 > sectio 38 > bnf10439.192 v > 23 > bnf10439.191 r > sectio 9 > 26 > Ieremias, 3 > 38 > ANASTASIUS XLVIII. > sectio 40 > sectio 11 > XXXVIII. BOIONI V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511) > csg48.206 > 3 > sectio 13 > sectio 18 > sectio 2 > sectio 24 > bsbClm6224.180 > tblHarleyMS1775.16r > Psalmi, 44 > sectio 5 > sectio > XV. FESTO V̅· T̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 32 > 4 > 37 > sectio 40 > sectio 21 > sectio 10 > bsbClm6224.5 > sectio 21 > sectio 8 > csg48.21 > csg42.114 > sectio 12 > 10
Cassiodorus, Historia Eccl., 12, IX.Quomodo apud Cretam, quodam Iudaeo dicente se esse Moysen, plurimi Iudaeorum deceptione sint mortui, et reliqui facti sint Christiani. <<<     >>> XI.De conversatione et moribus Procli.

Cassiodorus, 12, CAPUT X.De magno incendio Constantinopoli facto, et morte Maximiani, atque constitutione Procli.

1 Interea incendium in civitate Constantinopolitana factum paulatim pervenit ad thermas quae vocantur Achilleae, deinde ad locum qui dicitur Pelargus, ita ut Novatianorum comprehenderetur ecclesia. Tunc fertur Paulum eorum episcopum inter flammas ecclesiae restitisse, supplicantem Deo ne ecclesia pariter cremaretur.
2 Qui locus ereptus est; et hactenus decima septima die mensis Augusti apud Novatianos collectio celebratur. Hunc tamen locum non solum Christiani, sed etiam pagani ex eo tempore venerantur. [SOCRATES, lib. VII, cap. 38. Edit. Christ. Vales. cap. 39, p. 384.]
3 Maximianus igitur cum duos annos et sex menses Ecclesiam gubernasset, defunctus est consulatu Ariobindae et Asparis [An. D. 434], die duodecima mensis Aprilis, in septimana maiore ieiuniorum, feria quinta. Tunc igitur Theodosius imperator sapienter causam prospexit ne rursus de episcopatu seditionis quaestio aut tumultus in Ecclesia nasceretur.
4 Cum adhuc ergo corpus Maximiani iaceret, praesentibus episcopis praecepit inthronizare Proclum. Quod etiam Romani episcopi Coelestini litterae firmaverunt quas ad Cyrillum Alexandriae destinavit episcopum, et ad Ioannem Antiochenum, et Rufum Thessalonicensem: dicens, quia nihil prohiberet alterius civitatis existentem episcopum in aliam demigrari.
5 Inthronizatus igitur Proclus exsequias Maximiani corporis celebravit: de quo tempus est ut pauca dicamus. [SOCRATES, lib. VII, cap. 39. Edit. Christ. Vales. cap. 40, p. 385.]
Cassiodorus HOME

bav824.336 bnf1603.233

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik